라틴어 문장 검색

FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam, Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:1)
FERTUR ouile macer canis, olim uiribus acer, Quoddam tutari iussu senioris auari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:1)
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum, Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:13)
"Artibus, ut reris, de tot, quibus apta uideris, Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:18)
MVRIBUS in ludum collectis mutuo dudum, Casus agit quendam latebram nimis in metuendam, In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:1)
DVM mulus quidam prope siluam pascitur Idam, Nomen ei quod sit, uulpes audire poposcit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:1)
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:10)
Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장23)
Et renuntiatum est viris regis et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David, quoniam descenderunt viri quidam, qui dissipaverant mandatum regis, in loca occulta in deserto.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장31)
Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam prospiciens de monte.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장19)
Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur, et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장21)
Et distincta est pars exercitus regis super montes excelsos, et quidam per loca humilia; et ibant caute et ordinate.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장40)
Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장19)
Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장21)
Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION