라틴어 문장 검색

Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 108:1)
Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 123:1)
et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:5)
quoniam ille dixerat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:11)
Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:9)
quae quoniam apparent et intelleguntur, varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:4)
Quam ob rem quoniam de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione, videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 210:1)
Otium autem primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi potestas data est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 1:5)
C. Quoniam igitur invenire primum est oratoris, quid quaeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 1:1)
C. Quoniam de fide respondisti, volo audire de motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 1:3)
Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum - tot sunt enim motus genera, partes plures generum singulorum - omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:7)
C. Quoniam igitur vis oratoris omnis exposita est, quid habes de orationis praeceptis dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 1:1)
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:2)
Quoniam igitur omne, quod in controversiam venit, id aut sit necne sit aut quid sit aut quale sit quaeritur, in primo coniectura valet, in altero definitio, in tertio ratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 3:5)
Sed quoniam de propriis oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION