라틴어 문장 검색

"pone metus, laudanda rogas nec digna negari, sed mihi multa dei - nec tu sperare, quod urges, desine - , multa metus regnique volubile pondus subiciunt animo, veniet, qui debitus istis, nata."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권301)
Teumesius implet terga leo et gemino lucent hastilia ferro, aspera volnifieo subter latus ense riget Sphinx, iam regnum matrisque sinus fidasque sorores spe votisque tenet, tamen et de turre suprema attonitam totoque exstantem corpore longe respicit Argian;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권36)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
"Tartareae sedes et formidabile regnum Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum, cui servire dati manes aeternaque sontum supplicia atque imi famulatur regia mundi, solvite pulsanti loca muta et inane severae Persephones vulgusque cava sub nocte repostum elicite."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권200)
"ne trepida, nec regna ferox germanus habebit, sed Furiae geminumque nefas, numerosque per enses, ei mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권288)
"at nostris an quis sinus uberaque ulla, scit deus, et nobis regnum tamen et pater ingens - sed quid ego haec, fessosque optatis demoror undis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권353)
"immo age, dum primi longe damus agmina vulgi - nec facilis Nemee latas evolvere vires, quippe obtenta comis et ineluetabilis umbra - pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum, unde hos advenias regno deiecta labores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권26)
"non arva viri, non aequora vertunt, conticuere domus, cruor altus et oblita crasso cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis nos tantum et saevi spirant per culmina manes, ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto molior igne pyram, sceptrum super armaque patris inicio et notas regum velamina vestes, ac prope maesta rogum confusis ignibus adsto ense cruentato, fraudemque et inania busta plango metu, si forte premant, cassumque parenti omen et hac dubios leti precor ire timores, his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu parta fides, regna et solio considere patris - supplicium!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권126)
"talibus exanimis dictis - et triste propinquat supplicium, nec regna iuvant - vaga litora furtim incomitata sequor funestaque moenia linquo, qua fuga nota patris;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권185)
"- cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan stirpis avus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권256)
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto, sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae fit mora, iamque faces et tela penatibus instant, vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum cum Iove cumque aris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권264)
quas non in nomen credula vestes urgebat studio cultusque insignia regni purpureos sceptrumque minus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권23)
"reddere regna vetant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권183)
"- fratrem adloquere et regnum iam me sub iudice posce:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권245)
Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus, nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis Antigones, variaque animum turbante procella exciderat regnum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권262)

SEARCH

MENU NAVIGATION