라틴어 문장 검색

prius vicit quam se pugnare sine duce sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 204:4)
plebes vicit ut quintum eosdem tribunos crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 319:3)
vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 325:1)
alia omnis penes milites noxia erat, qui ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 451:2)
castra quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:2)
cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum adfirmant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 570:1)
ubi illi conscientia quid abesset virium detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro victis habebant paventes intra vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 664:1)
deinde, cum animos collegissent et undique duces victisne cessuri essent increparent, restituitur pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 669:1)
sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 671:2)
ostenderent prioribus proeliis per duces, non per milites stetisse ne vincerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 672:2)
Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 717:1)
victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 747:3)
Nuntius deinde et vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit Aequos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 781:3)
in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus turbaverat ordines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 782:1)
nolle inrumpere antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 784:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION