라틴어 문장 검색

plebei ludi aedilium M. Aurelii Cottae et M. Claudii Marcelli ter instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 399:1)
M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit, quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 401:1)
ad exercitum cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M. Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana deducere urbanas legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 407:1)
deinde ubi ablegatum velut de industria M. Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 409:2)
ita de comitiis donec rediit Marcellus silentium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 411:1)
postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli uni rogando in locum L. Postumii edicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 414:1)
creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo magistratum occiperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 415:1)
in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q. Fabius Maximus tertium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 416:1)
inde M. Marcellum propraetorem cum iis copiis quas habebat Nolam in praesidium misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 537:2)
eadem aestate Marcellus ab Nola, quam praesidio obtinebat, crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni vastavit ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 564:1)
at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate devastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur, glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 571:1)
nihil enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti commissum dici posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 587:1)
ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 589:1)
nolle ominari quae captae urbi casura forent, et potius spondere, si Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent dicturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 594:1)
quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION