라틴어 문장 검색

eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 441:2)
conferre ipsi primi, et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 669:2)
nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme locutus esse ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 37:1)
die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 428:1)
nec prius sensere quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 429:1)
ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixture Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique, accolae Oceani, ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 219:1)
tantum pro degeneramus a patribus nostris ut praeter quam oram illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam videamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 165:1)
itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo gentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 448:1)
his infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 60:1)
nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 337:2)
equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua elephantis quoque prae se actis deseruere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 378:1)
praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque Apuliae saltus dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 263:1)
Via quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est plaustris transveham naves haud magna mole, et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc maria, hinc terra circumsedebimus arcem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 165:1)
duo milia plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 195:3)
supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum et iumentorum apparatu capta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 211:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION