라틴어 문장 검색

sed idem illi qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:7)
Aufidium, C. Anneum, Q. Considium Gallum, L. Servilium Postumum, C. Rubellium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 26 1:3)
sed et initio Romae, cum te quoque et tuos omnis observabat, me coluit in primis et nuper, cum ea quae voluit de suis commodis et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere principem et iam a Phaedro, qui nobis, cum pueri essemus, ante quam Philonem cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 1 3:2)
quae mihi omnia grata, sed de L. Mescinio gratissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 28 1:3)
in Halaesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 32 1:1)
a. 704 (50). M. CICERO C. TITIO L. F. RVFO PR.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 584)
S. etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra necessitudine quin commendationem meam memoria teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L. Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnati, familiarissimi mei, absentis negotia commendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 747)
, cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga, Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 11:6)
Neronem et C. et L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:4)
Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:4)
At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:2)
et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:4)
negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:9)
nec id quidem dubitari poterat, nam aderant mei familiares docti homines P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros dicerent descripsisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:10)
tum et illi dixit Antiochus quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni et alia plura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION