라틴어 문장 검색

Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:11)
litteris missis Pompeius Carteiam defertur.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:12)
Cum frequentia convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:14)
Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:2)
Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:1)
Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:1)
saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:5)
Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:1)
Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:3)
Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, quamvis magna multitudine adduct[a ut pauc]i homines ex superiore loco defendere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:9)
Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:1)
Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:3)
Pompeio adulescente Didius quem supra demonstravimus, illa adfectus laetitia proximo se recepit castello nonnullasque naves ad reficiendum subduxit et quodvis essent… brachium ex utrisque partibus… Lusitani qui ex pugna superfuerunt, ad signum se receperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:2)
Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:10)
Pompeius adulescens a vobis receptus fasces imperium[que] sibi arripuit, multis interfectis civibus auxilia contra populum Romanum conparavit, agros provinciamque vestro impulsu depopulavit.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION