라틴어 문장 검색

ocius illud extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI23)
nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII13)
"in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV7)
Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 14:1)
Sic factum ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 57:1)
litare dis sanguine humano, bibere in ossibus capitum, cuiusque modi ludibriis foedare mortem tam igni quam fumo, partus quoque gravidarum mulierum extorquere tormentis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 2:3)
Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 13:3)
Deditionem fames extorsit Antonio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 32:1)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
extorquebat enim vitam vis morbida membris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:9)
Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:2)
Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr10)
rex erat bene medio verbo usus est 'erat', ne si 'fuit' dixisset, fiduciam abiecisse videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5441)
et dicendo mortem suam gratam esse Graecis, et Troianorum benivolentiam conciliat, et ut sibi reliqua credantur extorquet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1033)

SEARCH

MENU NAVIGATION