라틴어 문장 검색

itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 3:8)
sed immoderate quidam et ingrate nostra facilitate abutuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 3:10)
quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 50 2:1)
itaque abutor coronis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 2:4)
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:2)
' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id obicere quod planum facere non modo non possis verum ne coneris quidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:16)
postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, deinde spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa solitudine abuteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 2:4)
quamquam in hac causa iudices, T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:1)
quaesierit sane - videte quid vobis largiar - servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:7)
cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:2)
Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 5:2)
et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:2)
Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus - sic enim ipse censet - insolentius abutitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:3)
sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION