라틴어 문장 검색

Fides transmittitur, ut ita dicamus, sub forma contactus, e persona in personam, sicut flamma quae alia flamma accenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:13)
Ab Ipso sumpto initio, qui est Lumen de Lumine, ex Filio Unigenito Patris, nos quoque Deum cognoscimus et accendere possumus in aliis desiderium ad Eum accedendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 85:4)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:7)
Si nulla accendit tantarum gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas invidet arces?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:6)
Quae tantum accenderit ignem, causa latet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:2)
Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros, Martemque accendere cantu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:4)
Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:13)
quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:3)
finitimas in bella feram rumoribus urbes accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:5)
retinet longaevus haruspex fata canens, "O Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:16)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis, illic, sera rubens accendit lumina Vesper.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:11)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION