라틴어 문장 검색

Accidit autem his quod omnes partes contrarie denominantas habent, quam sunt tantitates ipsarum partium, quae denominantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 1:5)
Meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid accideret perhorrescerem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:7)
tu igitur an ius postulet animaduerte.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:2)
In quo illud est animaduertendum magis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:14)
Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:6)
Hoc igitur fortuitu quidem creditur accidisse, uerum non de nihilo est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:13)
Animaduerto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:1)
Quid est autem aliud arbitrari ideo deum futura quoniam sunt euentura prouidere quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse prouidentiae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:3)
Quae res cum animadversa esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt.
(카이사르, 아프리카 전기 6:2)
Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum.
(카이사르, 아프리카 전기 6:3)
Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et medio campo redintegrari proelium.
(카이사르, 아프리카 전기 18:5)
'tuus' inquit 'pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanum in libertatem vindicavit, idemque Siciliam Africam Numidiam Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 22:4)
Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata;
(카이사르, 아프리카 전기 31:6)
Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit;
(카이사르, 아프리카 전기 33:8)
Quod postquam Scipio Labienusque animadverterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a suis castris constituunt.
(카이사르, 아프리카 전기 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION