라틴어 문장 검색

quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 217:2)
nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 218:7)
id est, hoc bis ad actorem an ad actionem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 220:2)
pessima vero sunt ἀδιανόητα, hoc est, quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum est caecus secundum viam stare, et, qui suos artus morsu lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 59:1)
res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
clarum actorem iuvenis audivi, cum lecta in capite cuiusdam ossa sententiae gratia tenenda matri dedisset:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:2)
De eo, qui naufragus et ante agrorum sterilitate vexatus in scholis fingitur se suspendisse:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:2)
dicebam habere eos actorem Q. Caecilium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:2)
ex his, quod est primum, frequens in scholis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:1)
Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 127:1)
totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:1)
is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 175:2)
declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:1)
quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:1)
quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati, sed ut passi subimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION