라틴어 문장 검색

ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi cotidiano sesquiopus confeceris, Sescentoplago nomen indetur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 584)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)
Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 318)
Di me et te infelicent, si ego in os meum hodie vini guttam indidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 372)
illius nomen indit illi qui domi est, Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS23)
homines captivos qui catenis vinciunt et qui fugitivis servis indunt compedes, nimis stulte faciunt mea quidem sententia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 12)
Edepol cor miserum meum, quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2230)
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 465)
proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis, ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, ferream seram atque anellum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 441)
ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1103)
In fundas visci indebant grandiculos globos, eo illos volantis iussi funditarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 140)
Tum tu igitur die bono Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 164)
leno addicetur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 159)
nam omnibus amicis meis idem unum convenit, ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 62)
Quin egomet tibi me addico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 655)

SEARCH

MENU NAVIGATION