라틴어 문장 검색

nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus esset, careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 1:2)
verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:1)
quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:4)
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum iecerint, medicinae faciendae locus non erit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:3)
pecuniam si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas egestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:3)
non patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur ad Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:8)
cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:10)
ergo et parenti non numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:4)
qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:7)
Huc a/rripe ad me ma/nibus abstracta/m piis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:11)
Haec e/ Tartarea te/nebrica abstractu/m plaga Trici/pitem eduxit Hy/dra generatu/m canem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 22:4)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
his autem vacuus animus perfecte atque absolute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:3)
in Philosophicis autem abstrahendum est a sensibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION