라틴어 문장 검색

Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:3)
Hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta e latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti, clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime, adeptusque veniam insperatam, ad id proruperat insolentiae, ut laceraret omnibus probris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 4:1)
Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientia reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 8:1)
Hac perniciosa verborum ille assiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia, quae petebantur, difficile hoc adeptus, ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis, reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 11:1)
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 9:1)
Sed impetrato uno adipisci non potuit aliud.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 16:2)
Adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam, contemplatione poscente multiplici, nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium, ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod impetrabitur facile, si patientia vestra, cum aequitate consentiens, id mihi quod mearum est partium, concesserit libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 8:1)
Adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae, casu praesente, quaedam acceperat habitus insignia principalis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 10:2)
Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 7:2)
Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 14:1)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Quibus religione firmatis, egressi, biduumque ad deliberandum quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse asseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt, et vigiliis quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exsiluit velox, passibusque insonis, expeditis mucronibus, repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 8:1)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum, ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, lectus alia et ad populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus, atque utinam in proposito perseverans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 3:1)
Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse, et se vulneratum imparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION