라틴어 문장 검색

Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione veredis post se truncatis Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, quam Galli prius Gesoriacum vocabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 2장 3:2)
Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:3)
Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:3)
Cuius precibus imperator adsensum praebuit et summam totius regni iuxta priscum eorum ritum caganum habere praecepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 166:3)
Pars tamen Anulonis adepta victoriam fratres eius Herioldum et Reginfridum reges sibi constituit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 212:4)
Sed instantia medicorum, qui ei curam adhibebant, summa celeritate convaluit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:3)
Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:3)
in quo, quicquid similium rerum vel a se vel a patre suo factum invenire potuit, summa devotione emendare curavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:3)
qui licet cum fratribus suis regnum divisum teneret, tamen, propter quod maior natu erat, ad eum totius regni summa pertinebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:5)
Quo nuntio commotus misit in omnes Franciae partes et iussit, ut cum summa festinatione tota populi sui generalitas post se in Saxoniam veniret, indicans simul, velle se apud Novesium medio circiter Iulio Rhenum transire.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:4)
Karlus vero frater eius Romam perrexit imperiique dignitatem adeptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 16:2)
Iterum atque iterum Guntarius et Thietgaudus Romam petierunt, succedente Adriano in locum regiminis, si aliquomodo possent adipisci gradum pristinum, sed non potuerunt, quia durum est contra stimulum calcitrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:13)
preponit tuta timendis, Et quia summa timet, tucius ima petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:26)
Tu qui summa potes, ne despice parua potentem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:20)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION