라틴어 문장 검색

At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:1)
fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti consiliorum et adiutor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:3)
Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:4)
qua de re inter Marcellos et Claudios patricios centumviri iudicarunt, cum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii eiusdem hominis hereditatem gente ad se redisse dicerent, nonne in ea causa fuit oratoribus de toto stirpis et gentilitatis iure dicendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 176:2)
Sed tamen non fugisset hoc Graecos homines, si ita necesse esse arbitrati essent, oratorem ipsum erudire iure civili, non ei pragmaticum adiutorem dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:3)
libertum mitto, Tito mandavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 2:5)
libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:1)
Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:3)
ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 19:4)
nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:4)
nam Phaetho libertus eum non vidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 8 4:6)
accepi Idibus Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)
Crassi libertum nihil puto sincere locutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 7:1)
eo autem die Livineius L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 17 2:6)
absoluto Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem e Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION