-
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)
-
Interea rex Gallus Britanniam cum magnis copiis invasit et urbem Nantiae arcta obsidione cinxit, atque, ut princeps non magni certe iudicii sed tamen qui simulationum artes in sinu patris optime perdidicerat, quo magis bello instabat eo magis tractatum pacis urgebat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:8)
-
Adeo ut durante Nantiae obsidione post multas retro citroque commeantes literas et nuncios, Gallus ad Henricum miserit Bernardum Daubemium, virum spectatum et eminentem, qui ab eo enixe peteret ut negotio pacis sub quacunque conditione finem imponeret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 5:9)
-
Exercitus eius iam Nantesiam oppugnat, et arcta obsidione premit, principalem scilicet (si minus caeremoniae et praeeminentia, at certe robore et opulentia) eius ducatus urbem.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:2)
-
Unde perterrefactus Cordesius, atque auxilia Anglorum (quae parva erant) ex successu rei (qui erat magnus) metiens, obsidionem solvit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:18)
-
Vidit etiam, experentia edoctus atque exemplo copiarum in Britanniam paulo ante missarum, Gallos non ignorare qualis optima foret belligerandi cum Anglis ratio, nimirum ut praelii aleae rem non committerent, sed eos obsidione oppidorum et castris metandis in locis opportunis et munitis fatigarent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:6)
-
Angli his copiis non tantum Ravenstonum veluti in ergastullum compulerunt, ita ut se nullam in partem commovere poterat, et similiter maritimam Slusiae partem obsidione cinxerunt, verum etiam unum ex castellis Slusiae adorti sunt atque insultum per dies viginti subinde renovarunt (sub refluxum maris semper a navibus exeuntes) ita ut in magnam caedem eorum qui castellum defendebant facerent, qui assidue ut eos repellerent pugnabant, licet ex parte etiam Angliorum quinquaginta viri cecidissent, inter quos fuit frater comitis Oxoniae.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 12:2)
-
13. Sed obsidione Slusianos arctius quotidie premente et utroque castello (quae praecipua oppidi robora fuerunt) afflicto, altero per Saxoniae ducem, altero per Anglos, et ponte quodam scapharum quem Ravenstonus inter untrunque castellum extruxerat ut alterum alteri suppetias ferre possit noctu ab Anglis incenso, Ravenstonus amplius oppidum se tenere posse plane desperabat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:1)
-
19. Durante obsidione Bononiae (quae ad mensem fere producta est), nil memorabile intervenit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:1)
-
10. Lata est etiam lex in adminiculum et firmamentum contributionis eius quae dicta est benevolentia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 10:1)
-
Quinetiam praesidium militum fortissimorum magno numero in eo collocaverat, magis quam pro castri magnitudines, expectans potius insultum acrem quam obsidionem longam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:4)
-
Itaque animos sumentes processerunt et Exoniam obsidione cinxerunt, urbem in illis partibus tam munitionibus quam opulentia florentissimam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 8:14)
-
10. Rex, cum de obsidione Exoniae per Perkinum nuncium accepisset, lusu rem exceipt, aiens ad eos qui circa eum erant regem nebulonem in Angliam occidentalem appulisse, seque iam tandem in spe esse honore conspectus eius fruendi, quod hactenus facere nequiverat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:1)
-
Camerarium suum, et baronem Brookum, et Ricium Thomasium equitem auratum cum expeditis militibus Exoniam misit ad oppidum obsidione liberandum, et una ad famam spargendam de celeri suo adventu cum copiis regiis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:5)
-
11. Perkinus hos armorum sonitus et tonitrua audiens, et tantas undiquaque copias illi minari, obsidionem suam solvit, et Tauntoniam profectus est, iam tum incipiens alterum oculum, instar strabonum, in coronam, alterum in asylum flectere, etsi Cornubienses, instar metallorum saepe igitorum et vicissim extinctorum, facti essent obstinati, et potius frangi quam flecti sustinerunt, iurantes et voventes se nunquam eum, usquam ad ultimam sanguinus guttam, deserturos.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:1)