라틴어 문장 검색

A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim [te] id non facit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:2)
in eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam [de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari de se de epistulis illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 1:3)
, satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine' te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 4:3)
quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:4)
Hortensius autem vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:2)
sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:7)
Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 154:2)
mihi ausculta:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:3)
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:1)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent, verba dico et sententias, eaque dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae- tervolat numerus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:5)
Non enim id agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque vult dicendique vim admirans non anquirit quid reprehendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:6)
Hoc libello Cicero Catonis Uticensis, perfecti illius Stoici, admiratione adductus disciplinae Stoicae praecepta, quae homines ob severitatem admirabantur magis quam sequebantur, παράδοξα, quae Latini vocant admirabilia, orationis suae suavitate mollita probare populo et commendare sibi proposuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:1)
intuentem te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum omnium iudico.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 2:6)
Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION