라틴어 문장 검색

in quo admirari soleo non equidem istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus sit, nesciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:1)
et cum humanitatem et facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam et copiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:2)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:1)
neque vero, qui non dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 38:3)
nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 52:3)
Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:1)
et hercule adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 90:2)
Ferro saeptus possidet sedis sacras, incidat, aspiciat, admiretur, stupescat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:5)
Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:1)
quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:9)
Ac me quidem, ut hercule etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae cognitio ipsa rerum consideratioque delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:12)
cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 35:4)
Non hercule, inquit, Scipio, dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usu quidem in re publica rerum maximarum facile omnis viceris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 61:2)
Catonis hoc senis est, quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION