라틴어 문장 검색

et ut ex his successio procuretur, nervi ex eadem spinali medulla pudendis et matrici, ut suum opus inpleant, ministrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:4)
Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:3)
Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:3)
unde nec servus mihi est, nec ut sit opto, sed omnem usum qui vivo ministrandus est ego mihimet subministro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 17:3)
qui vitro solvendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:3)
Tela legunt deiecta mari, ratibusque ministrant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:39)
et virus large lunare ministrat, Huc quidquid fetu genuit natura sinistro Miscetur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:21)
Ipse manu subicit gladios, ac tela ministrat, Adversosque iubet ferro confundere vultus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:6)
manibusque ministrat Niliacas crystallus aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:33)
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur Vel cocta fumis musta Massilitanis, Opimianum morionibus nectar Crystallinisque murrinisque propinat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII8)
Securus licet hos fontes, Argynne, ministres:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XV4)
Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat, Hic te ture vocat, fidus et ipse Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXIV4)
item in nono libro nisi adderet Iuno vires animumque ministrat, quis crederet Turnum evasisse de castris?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 810)
ergo irascitur Iuno quod non ob hoc tantum raptus sit, ut pocula ministraret, sed quod ideo violatus sit, ut divinos honores consequeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 287)
sed Cornutus verendum, ait, ne praeposterum sit faces velle, et sic saxa, cum alibi maturius et ex ordine dictum sit 'arma velit poscatque simul rapiatque inventus'. furor arma ministrat sic alibi rimanti telum ira facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1502)

SEARCH

MENU NAVIGATION