라틴어 문장 검색

hos cum defugeret vaporus ardor, orant ut celer ignis advolaret et finem daret anxiis periclis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.58)
non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto saucia mirantum capiebat corda virorum, o nova pugnandi species!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 184)
porro alium capit intuitu fallitque videntem, insigne ostentans aliquid, quod dum petit ille, excipitur telo incautus cordisque sub ipso saucius occulto ferrum suspirat adactum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1130)
quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:15)
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat saucius:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:1)
At regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:1)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)
utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:14)
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:1)
Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:16)
Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:13)
Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:2)
At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:4)
medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:2)
Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION