라틴어 문장 검색

virgines vero aequalis, patris mei meum factum pudet, optumi vir.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 97:7)
Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 13 4:1)
ego vero suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:5)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
At ea de seniore scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium rhetorum hunc miratur unum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:2)
Nam ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:2)
Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장2)
Pes enim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut sesqui esse maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 2:4)
Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 2:5)
Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit, intellegit esse aequalem dactylo, quem probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:4)
quibusque partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut istis aut illis sit utendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 2:2)
Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장2)
atqui quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장 2:5)
id si nec maius nec minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장11)
est enim aequalis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION