라틴어 문장 검색

neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti detrahere frondem supervacuam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 3:5)
Sed et scrobes et sulci plurimum prosunt, si in locis temperatis,4 in quibus aestas non est praefervida, ante annum fiant, quam vineta conserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:4)
Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 14:1)
Aestate deinde prius quam sol oriatur, aut ad vesperum, seminaria conspergi saepius quam rigari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:1)
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
Cum semina depones,dextra sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum bracchii crassitudinis demittito, ita ut supra terram paulum extent, per quos aestate parvo labore aquam radicibus sub-ministres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 8:1)
tota aestate et deinde autumno satientur fronde;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 6:9)
sed eae post aestatem necessariae deficientibus ceteris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 7:2)
idque quater anno fieri debet ultimis temporibus veris, aestatis, autumni, hiemis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 1:3)
Nullo autem tempore et minime aestate utile est boves in cursum concitari:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 1:1)
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:1)
Nam ut laetior herba consurgat, fere ultimo tempore aestatis incenditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:2)
Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)
De temporibus autem pascendi, et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:1)
Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus adaquam - etiam per aestatem id faciendum est - et iterum ad pabula producamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION