라틴어 문장 검색

Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장39)
Cum vero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장35)
Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장25)
quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui vehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, vel tempore vel modo vel genere peccatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장9)
Utiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장4)
quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et vinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장2)
quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장87)
Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장122)
quae quotiens posuero, non quae hi nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장37)
pluribus etiam locis aliquando sine ferro cucurbitulas admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장21)
aliquando sed serius balineum temptandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장36)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장4)
Aliquando vero gutture et arteriis exulceratis frequens tussis sanguinem quoque extundit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장8)
Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, vel polenta adiecta vel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut venter effudit, totiens per haec vires restituere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장20)
quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae verbenae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION