라틴어 문장 검색

sin, "ut ita dicam, pupillum," aliquanto mitius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 165:3)
scilicet, ut ille vult et ego vellem, melius aliquanto quam Albucius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:11)
Est enim plus aliquanto inlustre quam illud dilucidum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:5)
Sumuntur autem trium rerum gratia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:3)
Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn, quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 3:4)
nam et urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit nominari, et ad firmandam novam civitatem novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum gratia venissent, quos tum primum anniversarios in circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis collocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 19:2)
Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non longis temporibus ante fugerat neque post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea desitum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 94:1)
quae quidem ipsa lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena est iniuriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:2)
Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 11)
Nam ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus magnae res inpetriri solebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 44:2)
nam ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus magnae res solebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 44:2)
sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 6:4)
atque in ista incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 15:3)
in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:4)
Iunias venimus neque de illius itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto profectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 8 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION