라틴어 문장 검색

quidam tamen volunt 'iuro' tunc dici debere, cum confirmamus aliquid aut promittimus, ut 'iuro me facturum', 'adiuro' vero, cum negamus, ut 'adiuro me non posse', 'adiuro me non fecisse':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8162)
ad magnum enim aliquid nimia necessitas venire compellit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 262)
sane quidam 'umida solstitia atque hiemes orate serenas' pro hiemali tantum sol- stitio accipiunt, hoc est ea solstitia, quae umida hiberni temporis ra- tione esse necesse est - nam aestatis solstitia umida esse non possunt - , ut sub una significatione dictum sit 'umida solstitia atque hiemes':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10020)
vel quod, ut dicit Donatus, etiam non culta praestant aliquid domino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4126)
in qua re satis perite et ea quae abesse debent, ne noceant apibus, et ea quae adesse, ut possint prodesse, commemo- rat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 82)
cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:2)
cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione nostra familiaritate visa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:1)
nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:6)
veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
Eo, inquit, ad te animo venimus, ut de re publica esset silentium et aliquid audiremus potius ex te quam te adficeremus ulla molestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:2)
Quae cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:2)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장2)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION