라틴어 문장 검색

Ergo labore Mentis et artificis animi studiique fauore Erigitur rota mentalis, post materiali Effigie describit eam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:33)
Hic artem totam picture lingua recenset, Que mensurandi doctrinam fundit et usum Edocet, immensum claudit, spatiosa refrenat Paruaque consequitur, metitur magna, profundum Scrutatur, ualles habitat, conscendit in altum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:7)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)
Nec satis ad plenum caput erigit, immo caduco Declinans uultu, uisus descendit in imum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:4)
Aeris occultos aditus, secreta, latebras Altius inquirit Fronesis sensuque profundo Vestigans, uidet intuitu meliore uagantes Aerios ciues, quibus aer carcer, abyssus Pena, dolor risus, mors uiuere, culpa triumphus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:1)
Que cadit ascendens, elata perit, peritura Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:16)
Alcius euadens, uirgo conscendit in altum, Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet Et lucis scaturit fons uiuus, uena caloris Manat splendorisque noui thesaurus habundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:1)
Egrediens solis regnum maturat in altum Gressus uirgo suos, sed gressus impedit ipse Limitis anfractus anceps, multeque uiarum Ambages;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:1)
Qua racione Patris speculum, lux, splendor, ymago, Filius est a Patre Deo Deus unus et idem, Principium de principio, de lumine lumen, Sol de sole micans, splendor productus ab igne, A simili similis, a uero uerus, ab uno Vnus, ab eterno nascens eternus, ab equo Equalis, bonus a summo, sublimis ab alto;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 8:1)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem Superni Iouis erigitur, nec deuia passim Errabunda ferar, nec nostrum deuius error Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:10)
Sed soli Fronesi ducatum spondet et ipsi Consulit instanter, precepti robur eidem Consilio miscens, ut currum deserat, ipsos In celo deponat equos comitemque relinquat Inferius, que sit stabilis custodia tanti Depositi, currum sistens frenansque iugales, Ne si currus, equi, Racio nitantur in altum Tendere, nec talem dignetur habere uiantem Semita celestis, alios experta meatus, Erret equs, nutet Racio currusque uacillet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:12)
Quem non erexit fastus, non gloria rerum, Non mundi deiectus amor, non lubrica fregit Luxuries, non luxus opum, non ardor habendi Succendit, non liuor edax, non anxia fedat Pestis auaricie, non laudis ceca cupido, Sed pocius donauit eum Prudencia, mundi Contemptus, rerum paupertas arctaque uictus Regula, despectus carnis, deiectio uite;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:2)
Sed superum genitor, reddens sua iura saluti, Erigit hanc et stare iubet motusque timoris Sistere, ne terror animum uocemque retardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION