라틴어 문장 검색

Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:5)
Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero de quibus haec quaestio est habere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 43:2)
omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:3)
novi ego Epicureos omnia sigilla venerantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:5)
Quid est autem quod deos veneremur propter admirationem eius naturae in qua egregium nihil videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 117:1)
Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:1)
Quod ni ita sit, quid veneramur quid precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid vovemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 122:8)
Quos deos et venerari et colere debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:2)
cultus autem deorum est optumus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura integra incorrupta et mente et voce veneremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:3)
quae qui convenit penes deos esse negare, cum eorum augusta et sancta simulacra veneremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:3)
piscem Syri venerantur, omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:5)
Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui hos deos ex hominum genere in caelum translatos non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes sancteque veneramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:1)
Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:2)
Tum species ex aere vetus venerataque Nattae Concidit, elapsaeque vetusto numine leges, Et divom simulacra peremit fulminis ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 31:3)
vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere voces absurdoque sono fontis et stagna cietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION