라틴어 문장 검색

dumque uter angustae squalentia iugera Dirces verteret aut Tyrii solio non altus ovaret exsulis ambigitur, periit ius fasque bonumque et vitae mortisque pudor, quo tenditis iras, a, miseri r quid si peteretur crimine tanto limes uterque poli, quem Sol emissus Eoo cardine, quem portu vergens prospectat Hibero, quasque procul terras obliquo sidere tangit avius aut borea gelidas madidive tepentes igne noti?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권45)
Hoc non ambigo fraternitatem tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidisse me arbitror.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:6)
Haec in praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:17)
haud ambigam - quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 37:1)
neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae Superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 4:1)
facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 627:3)
eo rem se vetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre, agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis iure belli publicum populi Romani factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 795:2)
res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha15)
Samnites infecta pace, quia de condicionibus ambigebatur, indutias annuas ab urbe rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 522:1)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
id magis mirabile est ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum - Papirique praecipuum - id decus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 215:2)
id unum non ambigitur, consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 63:3)
Papirio, filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 588:2)
vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 98:1)
regni certamine ambigebant fratres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 313:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION