라틴어 문장 검색

faciunda autem xysta sic videntur, ut sint inter duas porticus silvae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장14)
testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장9)
oeci corinthii tetrastylique quique aegyptii vocantur latitudinis et longitudinis, uti supra tricliniorum symmetriae scriptae sunt, ita habeant rationem, sed propter columnarum interpositiones spatiosiores constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장44)
earum autem rerum non solum erunt in urbe aedificiorum rationes, sed etiam ruri, praeterquam quod in urbe atria proxima ianuis solent esse, ruri ab pseudourbanis statim peristylia, deinde tunc atria habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad palaestras et ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장10)
Atriis Graeci quia non utuntur, neque aedificant, sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudinibus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장1)
habent autem eae domus vestibula egregia et ianuas proprias cum dignitate porticusque peristyliorum albariis et tectoriis et ex intestino opere lacunariis ornatas, et in porticibus, quae ad septentrionem spectant, triclinia cyzicena et pinacothecas, ad orientem autem bybliothecas, exhedras ad occidentem, ad meridiem vero spectantes oecos quadratos ita ampla magnitudine, uti faciliter in eo quattuor tricliniis stratis ministrationum ludorumque operis locus possit esse spatiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장12)
nostri autem hypaethrus ambulationes xysta appellant, quas Graeci παραδρομίδασ dicunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장26)
itaque si angulares pilae erunt spatiosis magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operibus praestabunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장12)
Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장4)
exemplar autem erit eius, quemadmodum in palaestris cylindri exaequant ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION