라틴어 문장 검색

nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi praestant - sive robore animorum vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:2)
partes eas interpositis binis elephantis distinguebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 451:2)
hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 452:1)
continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 455:2)
tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 463:2)
media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 465:3)
ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 482:1)
ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 495:1)
mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 499:2)
ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 156:1)
equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 255:1)
elephantos tradito omnes neque alios parato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 457:1)
Manlius cum inter cetera quae accipienda ab Antiocho erant elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnes dedisset, causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis, cognovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 473:2)
quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 514:2)
eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri velut procella hostes ad peditum agmen non accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 515:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION