라틴어 문장 검색

34. Probabiliter angimur scientes mammiferum vel avem quandam esse exstinctam quia adspectabiliora sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:1)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
"hoc signo invictus transmissis Alpibus ultor servitium solvit miserabile Constantinus, cum te pestifera premeret Maxentius aula."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권146)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)
At non quotidiana cura haec angeret animum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 313)
tris Eurus ab alto in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:9)
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 33:2)
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:15)
nunc sollicitam timor anxius angit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:9)
Quin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis praefigunt capita et multo clamore sequuntur Euryali et Nisi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:3)
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:1)
talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:20)
cum complexa sui corpus miserabile nati, atque deos atque astra vocat crudelia mater.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS15)
hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:6)
tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION