라틴어 문장 검색

Sic victrix iussique potens ad inania magni regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 47:1)
quae restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora "accede, o coniunx, accede, miserrima," dixit "dumque aliquid superest de me, me tange manumque accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:7)
cur non me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:7)
Quas humus exceptas varios animavit in angues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:7)
Excipit unus ex numero procerum quaerens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 77:2)
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:9)
Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes, institerant ramis imitantes omnia picae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 31:4)
Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:2)
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 64:1)
Ut semel imposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, "vicimus" exclamat, "mecum mea vota feruntur" exsultatque et vix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter, quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iovis ales in alto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:1)
Quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leves agitavit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et Threces regionibus applicat angues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:1)
Tenues volat illa per auras dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est anguemque tenentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:4)
Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:7)
nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 74:5)
At illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION