라틴어 문장 검색

quum ab illis eo nomine dissentiant, quod in conjectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 57:4)
Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 4:1)
In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animadvertenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 4:3)
Quod animadversum est in iis animalibus, quae apud hos fabros educata exiguos lienes habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:7)
Tum animadvertere oportet, quo loco malum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 2:6)
idque quandocumque animadversum est, terrere nos potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 58:5)
Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper humore tenui madere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 47:3)
Quae cum animadvertam, saepe mecum retractans ac recogitans, quam turpi consensu deserta exoleverit disciplina ruris, vereor ne flagitiosa et quodam . modo pudenda ingenuis aut inhonesta sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 13:1)
Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur magistros suos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:3)
Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:1)
sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 8:2)
Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 14:3)
pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:5)
Itaque custodiemus ut e praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse fructum antea animadverterimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:1)
Hyginus quidem secutus Tremelium praecipue montium ima, quae a verticibus defluentem humum receperint,vel etiam valles quae fluminum alluvie et inundationibus concreverint, aptas esse vineis adseverat, me non dissentiente.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION