라틴어 문장 검색

"En ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:2)
Galea tum sumit aena vipereos dentes et aratos spargit in agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:2)
Hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:7)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem ense petens parmam gladio galeamque cavari cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:4)
Tum clipeo genibusque premens praecordia duris vincla trahit galeae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:4)
Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti defensatque umeros praetentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 39:6)
Qui clipeo gladioque Macedoniaque sarisa conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque armaque concussit certumque equitavit in orbem verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 48:3)
Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:5)
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, canitiem galeae subicioque meam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 129)
crinibus en etiam fertur Germania passis, et ducis invicti sub pede maesta sedet, collaque Romanae praebens animosa securi vincula fert illa, qua tulit arma, manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 212)
tempore paret equus lentis animosus habenis, et placido duros accipit ore lupos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 62)
sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, proque lupo pavidae bella verentur oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1012)
114. Quae eveniunt nos in urgenti necessitate ponunt ut in animosam culturalem commutationem procedamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:1)
"nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis, nunc merito dicor venerabilis et caput orbis, cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes concutio viridi velans fera cingula serto atque armata Deum sine crimine caedis adoro."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2227)

SEARCH

MENU NAVIGATION