라틴어 문장 검색

per annonam caram dixit me natum pater:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 315)
cena hac annona est sine sacris hereditas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4125)
His comitiis (quia anno superiore tantum temporis in ferendis legibus impensum fuit, atque etiam quia haec comitia ob Scotiae bellum solummodo convocata erant) nulla leges memoria dia\gnae sancitae sunt praeter unam, quae perlata est ad instantatiam mercatorum adventurariorum per Angliam sparsorum contra mercatores adventurarios Londinenses propter monopolium quoddam et exactiones novas mercibus impositas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:8)
Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 5:3)
postremo perpulere plebem haud adversante senatu ut L. Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud et gratiam et gloriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 135:1)
eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 12:3)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION