라틴어 문장 검색

ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa atque ordines et locum noscerent ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae competeret animus opprimerenturque quidam onerati magis iis quam tecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 60:1)
vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque omnia ac praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 226:1)
vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 45:1)
ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 577:1)
acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 427:2)
classem aptent deest 'praecipit'. et 'aptent' modo parent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2891)
aptat apte locat et congrue ponit vel figit, ut aptatque superbis postibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 81)

SEARCH

MENU NAVIGATION