라틴어 문장 검색

Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장10)
quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장2)
quae res, etsi mediocre detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari nitebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 11장4)
In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장4)
ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장7)
Itemque ex iis avibus, quae in media specie sunt, valentior ea, quae pedibus quam quae volatu magis nititur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장25)
— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장6)
Malagmata quoque huic rei aptantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장32)
Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장14)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장283)
In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM5)
Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae vel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장198)
Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장49)
Si vitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장9)
quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION