라틴어 문장 검색

Et unde extraneis notitia, cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et arbitris caveant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 7:1)
Sed nos soli arcemur a religionis proprietate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 8:4)
Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:5)
Etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios scaenicos xysticosarenarios illos amantissimos,1 quibus viri animas,2 feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:3)
eosque interim a dirissima depressione liberatos, hortata est instruere inter duo maria trans insulam murum, qui arcendis hostibus posset esse praesidio;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:2)
Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.9)
ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente ualeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:3)
Est autem locus iuxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos barbarorum impetus totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.12)
Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:8)
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 21:2)
inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 153:1)
nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 292:3)
ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 417:1)
secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario, libertas et civitas data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 50:1)
ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 251:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION