라틴어 문장 검색

Sed ea, quae circa sunt, foliis contegi debent, ne ipsa quoque exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장343)
At ex pusulis vero nonnumquam etiam ulcuscula fiunt aut aridiora aut umidiora;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장357)
murti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장476)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장10)
foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. III;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장49)
foliorum rosae recentium P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장153)
aut murram nigram cum rosae foliis miscere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장156)
aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장157)
quibus si folia quoque papaveris adicuntur, aliquanto valentiora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장158)
Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장159)
Sed ea spuma ex aqua pluviatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장217)
— In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et diculneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis suffricant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장309)
Est etiam genus aridae lippitudinis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장327)
Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic † appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장351)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장354)

SEARCH

MENU NAVIGATION