라틴어 문장 검색

inde per inflatos calamos interna recludit gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur, placatique ruant campis de monte leones, et refluant unde, frondes et Menala nutent".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:14)
Parvulum trans rivum, a parte septentrionali, campus latus segetes, et pascua, greges multos et armenta ostendit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.53)
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantemuiuere nec recte nec suauiter, haud quia grandocontunderit uitis oleamque momorderit aestus, nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,sed quia mente minus ualidus quam corpore totonil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,fidis offendar medicis, irascar amicis,cur me funesto properent arcere ueterno, quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 082)
'faenum habet in cornu, longe fuge;
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장21)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)
Cum dedit ille locum, cophino faenoque relicto arcanam Iudaea tremens mendicat in aurem, interpres legum Solymarum et magna sacerdos arboris ac summi fida internuntia caeli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI271)
Non idem gemitus olim neque vulnus erat par damnorum sociis florentibus et modo victis, plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae, inde Dolabella Antonius, inde sacrilegus Verres referebant navibus altis occulta spolia et plures de pace triumphos, nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum, et pater armenti capto eripietur agello, ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum, si quis in aedicula deus unicus;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII44)
grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI27)
coturnix nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, legitime fixis vcstitur tota libellis N porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis, partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII31)
armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum, incerto partu culta ac deserta tenerent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:7)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
quod tamen ut possint, at coetu concilioque nil facient praeter volgum turbamque animantum, scilicet ut nequeant homines armenta feraeque inter sese ullam rem gignere conveniundo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:14)
nec ratione alia volucres armenta feraeque et pecudes et equae maribus subsidere possent, si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans natura et Venerem salientum laeta retractat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 38:3)
at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:13)
Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incur­sionibus tuerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION