라틴어 문장 검색

Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:21)
Atque illud magis tritum quam verum, quod nervi belli sint pecuniae, si desint nervi lacertorum in gente molli et effoeminata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:14)
Atque e contra principes quo dominantur in gentes animosas et martias norint illi satis vires suas, si sibi alias non desint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:17)
Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:18)
Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatam haec res non assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:6)
Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:14)
In quibus pecunia minime sibi deesset nisi a torpedine ista impediretur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:16)
Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:20)
Cui Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae hyeme ingruente sedes mutant?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:23)
Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:5)
At inter inferiores non deerit reverentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:20)
Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:4)
"En iacet egrotus paruo leo tempore notus, Cuius, ut ipse uides, desunt ad forcia uires!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:10)
Non desis plorantibus in consolatione et cum lugentibus luge.
(불가타 성경, 집회서, 7장38)
deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
(불가타 성경, 아모스서, 2장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION