라틴어 문장 검색

nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui acerbitas ea assignabatur, per omnem vitam exercuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 533:1)
multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est assignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 226:1)
tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decimum ordinem hastatum assignavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 355:3)
hic me imperator dignum iudicavit cui primum hastatum prioris centuriae assignaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 357:2)
a M'. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est assignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 358:2)
ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique militares in legione prima primum pilum virtutis causa ei assignarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 368:1)
Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae assignantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 388:1)
qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti numero colonorum essent, agro adsignato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 31:1)
dimissis legatis regiis disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 144:1)
et ut ex classe, quae Brundisi esset, naves longae viginti adsignarentur, quibus uteretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 552:1)
itaque ex his, si quid forte defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말10)
deprecatus est deinde, ne in novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentes impedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem assignari e re publica esset, eum assignare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 348:1)
Verginius dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi civi Romano adsignentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 449:3)
Sed quoniam JG assumi potest minor longitudine quavis assignata, fieri potest ut ratio AG ad Ag minus differat a ratione aequalitatis quam pro differentia quavis assignata, adeoq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 50:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION