라틴어 문장 검색

ante accessionem autem, tribus quatuorve horis, castoreum, si venter adstrictus est, mixtum cum scammonia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:2)
idque ipsum superimposito triplici panno, fascia, non nimium tamen vehementer adstringere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 14:3)
Tum, si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 7:4)
Quod ad cibum vero pertinet, huic nec salsis opus est, neque acribus, neque amaris, neque alvum adstringentibus, sed paulo lenioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 2:7)
Cibi vero esse debent, qui leniter ventrem adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:2)
Potui, si febricula est, aqua pura calida, vel ea quae ipsa quoque adstringat, dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:6)
Si pluribus diebus nihil remedia alia juverunt, vetusque jam vitium est, aquae bene frigidae potio assumta ulcera adstringit, et initium secundae valetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 4:8)
At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 5:6)
et cibos potionesque assumat, quae alvum adstringant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 1:9)
paulum adstringentis cibi sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 2:6)
quod genus significo, quoties potionem dandam esse dico, quae adstringat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 8:3)
sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat). .... Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:3)
Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea , cicutae semen, plumbi recrementum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:1)
quibus adjicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 9:3)
At Numenius podagram, ceterosque articulos induratos hoc molliebat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION