라틴어 문장 검색

Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:3)
quodsi dolentem nec Phrygius lapis nec purpurarum sidere clarior delenit usus nec Falerna vitis Achaemeniumque costum, cur invidendis postibus et novo sublime ritu moliar atrium?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
si per invisum mora ianitorem fiet, abito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 147)
sed nimis arta premunt olidae convivia caprae, tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis atria servantem postico falle clientem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 515)
manum stomachumque teneto, dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.27)
aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civim Romanorum, victor Sextius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:10)
aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, reliqua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 381:3)
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:2)
mensam, ut hoc utar, in vestibule et pulpitum in atrio et sic cetera, deinde relegentes inveniunt, ubi posuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 118:3)
Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:3)
Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:6)
Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 4:3)
Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:6)
Speluncae sunt duae magni operis, cuivis laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION