라틴어 문장 검색

Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, eum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:3)
" O dignam vocem, quam audirent omnes gentes, quae Romanum imperium incolunt quaeque iuxta iacent dubiae libertatis quaeque se contra viribus aut animis attollunt!
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 4:1)
Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:3)
" Non est quod dubites, an attollere se homo natus supra humana possit, an dolores, damna, ulcerationes, vulnera, magnos motus rerum circa se frementium securus aspiciat et dura placide ferat et secunda moderate, nec illis cedens nec his fretus, unus idemque inter diversa sit nec quicquam suum nisi se putet, et se quoque ea parte qua melior est.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 29:1)
quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
non sentit illa, sed vincit et alioqui quietus placidusque contra incurrentia attollitur.
(세네카, De Providentia, book 1 10:2)
Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:2)
Et in ambulationibus apertis vagandum, ut caelo libero et multo spiritu augeat attollatque se animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 152:2)
Cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens attollo ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:7)
Spartana tellus nobile attollit iugum, densis ubi aequor Taenarus silvis premit;
(세네카, Hercules Furens 10:4)
sensit ut motus pedum, attollit hirtas angue vibrato comas missumque captat aure subrecta sonum, sentire et umbras solitus, ut propior stetit Iove natus, antro sedit incertus canis leviterque timuit, ecce latratu gravi loca muta terret;
(세네카, Hercules Furens 12:19)
Capite supplicium lues, clarum priusquam Phoebus attollat diem nisi cedis Isthmo.
(세네카, 메데아 5:25)
malis domanda est et gravi semper iugo premenda, ne quid simile temptare audeat contraque sanctos coniugis vultus meae attollere oculos:
(세네카, 옥타비아 12:26)
Altum taurus attollens caput primos ad ortus positus expavit diem trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
(세네카, 오이디푸스 5:9)
attollit caput cavisque lustrans orbibus caeli plagas noctem experitur.
(세네카, 오이디푸스 12:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION