라틴어 문장 검색

neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 267:2)
saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:2)
nam et haec intentus auditor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:4)
totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:1)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:2)
hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quidquam omisisse dicendo, non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 5:1)
verum id iam indicis est, non actoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
atque id ostendere maxime latus actoribus moris est, quod cum iis, quas agunt, partibus congruat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:2)
Vitia quoque earum subiicienda sunt, quae quidem accidere etiam exercitatis actoribus solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 263:4)
maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:2)
Hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 329:5)
sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 331:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION