라틴어 문장 검색

Quanto magis hoc morum tuorum elegantiae convenit, finem luctus potius facere quam expectare, nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 44:2)
pulcherrimum regiae opulentiae monimentum alius laudaverit, sicut T. Livius, qui elegantiae regum curaeque egregium id opus ait fuisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:1)
Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta sed cenationum ornamenta sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:2)
nulla pars erat quae non sua uirtute staret, nihil in quo auditor sine damno aliud ageret, omnia intenta, aliquo petentia;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 2:4)
adsueui non auditorem spectare sed iudicem;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 12:2)
peribit omnis uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum quod ex communi sermone trahitur;
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:10)
Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 19:4)
Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 19:7)
A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:3)
videas ibi elegantiam Graecam abundantiam Galli-canam celeritatem Italam, publicam pompam privatam diligentiam regiam disciplinam, de luxu autem illo sabbatario narrationi meae supersedendum est, qui nec latentes potest latere personas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 6:4)
"unde colligitur auctore illo, isto auditore rem textam."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 4:8)
his adhuc adde, quod materiam, cui non auditor potius sed lector obtigerit, nihil absentis auctoris pronuntiatio iuvat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:1)
officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:2)
Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:3)
seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION